Evangelium Secundum Marcum*

Caput 15: Versus 19

Et percutiebant,etc. Caput Christi Deus est. Caput ergo Christi percutiunt qui eum denegant esse Deum. Et qui Scripturae auctoritate errorem suum defendunt (quia scriptura arundine solet fieri), quasi arundine caput ejus feriunt. In faciem ejus spuunt qui praesentiam gratiae ejus exsecrandis verbis ex interna caecae mentis insania conceptis respuunt, et eum in carne venisse negant.Adorabant eum.Quasi falso se dixisset Deum. Sed hodie (quod est gravioris insaniae) quidam eum certa fide ut Deum verum adorant, sed perversis actibus mox verba ejus quasi fabulosa despiciunt, ac promissa regni illius temporalibus illecebris postponunt.Et educunt illum.HIER.Hic educitur Abel in agrum a fratre ut perimatur. Hic adest Isaac, etc., usque ad hic adest Jonas de ligno navis foris et in mare ventremque ceti triduo missus.
(* Traductions européennes)